Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

John 11

The Gospel According to Saint John

Return to Index

Chapter 12

1

 Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus 


2

 fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo 


3

 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti 


4

 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus 


5

 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis 


6

 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat 


7

 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud 


8

 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis 


9

 cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis 


10

 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent 


11

 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum 


12

 in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma 


13

 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel 


14

 et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est 


15

 noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae 


16

 haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei 


17

 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis 


18

 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum 


19

 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit 


20

 erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo 


21

 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre 


22

 venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu 


23

 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis 


24

 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit 


25

 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam 


26

 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus 


27

 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc 


28

 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo 


29

 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est 


30

 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos 


31

 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras 


32

 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum 


33

 hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus 


34

 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis 


35

 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat 


36

 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis 


37

 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum 


38

 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est 


39

 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias 


40

 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos 


41

 haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo 


42

 verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur 


43

 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei 


44

 Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me 


45

 et qui videt me videt eum qui misit me 


46

 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat 


47

 et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum 


48

 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die 


49

 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar 


50

 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor 


John 13

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: